Epistola II ad Thessalonicenses*

Caput 2: Versus 7

Nam mysterium,etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi.Donec de medio fiat.Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quae modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui.De medio fiat.Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc.
(* Traductions européennes)